Dr. Ernst Brasse - Gladbacher Urkundenbuch I. Band - 6. - Seite 3-7 - Jahr 1116

Erzbischof Friedrich I. von Köln beurkundet, dass Abt Adalbero von Gladbach und dessen Nachfolger Christian ein Haus mit Hof und Weinbergen zu Zeltingen erworben, auch veräusserte Besitzungen der Abtei eingelöst und zu einer Memorie geschenkt habe. - 1116.
In nomine sancte et individue trinitatis notum sit omnibus pie in Christum viventibus, quod ego Friethericus sancte Coloniensis ecclesie humilis per dei gratiam minister, petecione fratis nostri Christiani Gladebacensis ecclesie abbatis admonitus, dignum duxerim opera caritatis eius litteris commendare, et testamentum ordinationis quarundam rerum ecclesiasticarum sicut ipse disposuit ordinando confirmare. Prout enim viridica ipsius didicimus relatione, ipse sub predecessore suo venerabili patre Adelberone adhuc constitutus sepe numero ingemiscens non parvi meroris afficiebatur singultu, quia videbat possessiones ecclesie in manus extraneas devenisse et minorari cottidie. Igitur ut filius et bone professionis alumnus ad maioris pendens nutum, necesse duxit, ut spiritalis patris et pii provisoris licentiam atque consensum inquireret in his que fecit, inquisivit ergo et consecutus est iugiter, siquidem in caritate paterni affectus per omnia voluntati eius annuit laborem eius consolatorie suasu placido demulcens. Et factum est, dum bone memorie idem predecessor suus in diebus vite sue laboris et devotionis sue oblationem offerret domino. Siquidem pro anniversario suo contradidit filiis et fratribus suis possessionem, que fuit Ruhonis, domum scilicet propriam cum suis appenditiis, orto vinee, torculari, curti et VI partibus vinearum in montanis, quas ipse ipsius Cristiani consilii et laboris bene usus ministerio comparaverat X marcis in villa Celthanch, deputavit eisdem etiam pro anniversario anime eiusdem Cristiani medium ortum vinee, qui appendet domui eiusdem viri, quem appretiavit idem ab eodem in eadem villa Celthanck IIII marcis, quas sine dampno et omni minutia ecclesiastice rei contraxerat. Verum enimvero domino Adelberone universe carnis viam ingresso, cuius memoria in benedictione sit, ipse Cristianus per gratiam dei successor eius effectus in precordiis destinavit, ut bene faciendo et in domino laborando anime sue prospiceret et recordationem nominis sui posteris commendaret cim aliquantulo caritatis beneficio. Conventione autem facta ex V marcis item emit a memorato Ruhone in memorata villa Celtanch II partes vinearum, quarum reditus in opus ministerii et refectionis fratrum pauperum quoquo in die depositionis sue dandos per manus cuiuscunque fratis, cui hoc iniunctum et ordinatum fuerit, disposuit. Porro ne super his ad alterutrum obiectionis vel contradictionis psotmodum aliqua nasceretur questio, provido mediante consilio ambobus complacuit, quod et factum est, pactum sanctiri et rei eventum confirmari omni iure instituto ac lege legitime traditionis in oculis et presentia Adelberti comitis de Sappehberch, Emechonis de Balterstorph aliorumque multorum testium, quorum quidam manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Cum igitur pro spe et mercede regni dei bonum opus operari in corde suo votum vovit, item appendit argentum in statera VII et X marcas et in ius proprium et in statum pristinum ecclesie quandam rem ecclesiasticam redimens restituit, quam se amisisse et in manus extraneas devenisse dampnum patiendo iam pridem condoluit ipsa mater ecclesia. Ecclesiastice autem rei facultas de qua nobis sermo quadrageni sunt solidi, quos predecessor suus Meinhardus pro beneficio cuidam Wernhero constituit, sumptos scilicet et deputatos ex ea haut dubium pecunia, que singulis annis in hac ipsa villa Gladebach in die festo purificationis sancte thetokos persolvitur. Hunc prefatum censum deo devotus frater noster Cristianus in hoc eodem loco in oculis et presentia omnium fratrum tam iuniorum quam seniorum aliorumque multorum testium ab eodem Wernhero redemit et ecclesie restituit, datisque in commertio ut dictum est VII et X marcis ambo fidei cautionem sub testibus signavere. Commendans igitur in celebratione opus bonum hoc idem eis pro benedictione optulit et ex eo singulis annis per manus istorum virorum XXIIII solidos dari constituit, Wigerus VIII solidos, Frumoldus VI, Thizo V, Baldo item V. His XXIIII solidis VI alii solidi, qui in bren dantur, coniunctis item votum auxit et devote constituit, ut per tria instituta tempora: in divisione ss. apostolorum, in commemoratione beate Maria Magd. et in perhenni memoria nostre depositionis fundatorisque huius cenobii domini Geronis hec pecunia divisione partita sindulatim in ministerio corporalis alimonie fratrum deputetur, pauperes quoque ex ea refocilati procurentur. Cum ergo bonum opus est operatum, utpote in caritatis radice fundatum, ordinationem eius approbamus, assensusque nostri auctoritate et sigilli impressione corroboramus, quatinus ratum et perhenniter inconvulsum servetur, quod sancitum te confirmatum videtur. Siquis autem postmodum hanc ordinationem dampnare presumpserit irritamque facere et cassare temptaverit, illum, tradita beato Petro et nobis potestate ligandi, ligamus, et nisi veniam condigna mereatur satisfactione, anathematizamus.
Actumque est hoc in coenoio Gladbacencis ecclesie, anno dominice incarnationis MCXVI indictione nona, anno cathedre archiepiscopatus nostri decimo octavo, presentibus nostris hominibus tam clericis quam laicis, quorum subnotata sunt nomina. Clerici: Theodoricus de sancto Petro. Christianus de sancto Gereone. Rudolphus de sancto Severino. Wichmodus. Arnolphus. Henricus. Liberi: Godefridus de Mirech. Ludovicus de Quineheim.

Super his omnibus, que testamenti huius continet inscriptio, venerabilis pater et abbas Christianus res et utilitates huius sancte ecclesie amplius ampliavit. Siquidem inter alia appretiatus est XXIV iugera vinearum in Rafteken et II marcas a Theodorico, dimidiam a Berthulpho acquisivit et ecclesie restituit.
Notum sit omnibus fidelibus tam posteris quam presentibus, quod frater Christianus huius sancte ecclesie Gladbacensis fidelis et prudens dispensator, ob amorem dei et omnium sanctorum et gloriam eterne beatitudinis promerendam, quoad vixit, benefaciendo et res ecclesie de die in diem augmentando, suimet sollicitus prospexit, ut anime eius recordatio libentius et frequentius a filiis et fratribus sibi commissis ageretur. Inter cetera igitur miserationum suarum opera, que fecit in domo dei et in ceremoniis eius, contradidit filiis et fratribus suis in commemoratione sanctorum Viti, Cornelii, Cipriani et aliorum sanctorum, et in dedicatione duarum capellarum videlicet ad sanctos apostolos et ad sanctam Mariam Magdalenam IV solidos et VI denarios, memor scripture divine dicentis: Benefac iusto et invenies retributionem magnam.
In festivitate sancti Martini apud Reide Bevengerus persolvit XII denarios. In festivitate s. Thomae Ingrammus apud Brath persolvit X et VIII denarios. Similiter Bernhardus in purificatione s. Mariae Tidelrode persolvit II solidos. In festivitate omnium sanctorum apud Bren VI solidos. In festivitate s. Martini apud Reide V solidos. Baldo de Herde III solidos. Lambertus et H. de Driese V solidos. Similiter Immo XII denarios. De Betherode Frumoldus VI solidos et I denarium. De Scarpenseile Poppo IV solidos. Eveza II solidos absque IV denariis. Sigebodo II d. Houvardus II denarios.

Düsseldorf, St.-A., Abtei Gladbach, Urk. 2; Orig. Perg., Siegel aufgedr.
M.Gladbach Pf.-A., D. 7 fol. 41. Abschrift.
Gedr. Lac. Urk. I, 279. - Binterim-Mooren IV, 1. - Ropertz, S. 184


Entnommen aus dem Gladbacher Urkundenbuch von Dr. Ernst Brasse - I. Band - Seite 3-7 - Nummer 3


Zur Info-Seite von MG-Hardt.