Dr. Ernst Brasse - Gladbacher Urkundenbuch I. Band - 98. - Seite 57-59 - Jahr 1254
Vergleich zwischen dem Pfarrer Sifrid und der Abtei - März 1254.
Universis, quibus presens scedula oblata fuerit, Sifridius sacerdos humilis plebanus
de Gladebach, Colon. dioc., viscera caritatis acceptans placide, mente generosa,
gratiosum mihi exhibitum pii iuraminis affectum a ven. dominis abbate videlicet
et conventu monasterii Gladebacensis omnibus innotesco, quorum scire interest.
Cum sicut et indulsit eis et confirmavit superiorum authoritas, singulis annis
ipsis de parochiali ecclesia Gladebacensi mihi ab ipsis sic collata, dare deberem
sub certa pensione XII marcas, quod ipsi me in hac pensione persolvenda videntes
nimio pondere aggravatum, super meo sublevamine pia gestarunt viscera, taliter
cum maturo consilio ordinantes, ut pro ipsa pensione XII marcarum ipsi recipiant
decimam frugum cum integritate, quam ego et mei predecessores eiusdem ecclesie
pastores in usus nostros hactenus introducere solebamus. Et preterea habeant oblationes
IV principalium solempnitatum in anno oblatas et offerendas in ipsa parochiali
ecclesia, videlicet ipsa die nativitatis domini ad omnes missas, in die solempnitatis
pasche, in festivitate omnium sanctorum et in die proxima, qua universalis memoria
fidelium agitur animarum. Adiicientes insuper, quod ipsis cedant denarii missales,
tam in Gladbach, quam in villa, que Hart vulgariter appelatur. Verum quia dicti
denarii missales vix vel cum difficultate colliguntur, quin eorum debitores per
alicuius gravaminis calculum compellantur, talis intervenit conditio, quod ego
plebanus dictos denarios colligam et pro eis singulis annis presentabo XXX solidos,
quorum medietatem solvam infra octavas nativitatis domini et residuam partem infra
octavas pasche et sic huius ordinationis pacto contenti erunt dicti abbas et conventus,
singulis annis a me plebano nihil amplius requirentes. Hanc in ordinationem sperans
cum sano moderamine utrobique satis sustinendam, ipsi conventui congruam, mihi
aptam, utilem et pacificam, in ipsam consentio et arbitror, expresse renuntians
in usus conventus predicte frugum, decime ac memoratis IV solempnitatum oblationibus,
affirmans etiam pro ante dictis missalibus denariis omni occasione postposita,
prefixis temporibus me XXX solidos pagaturum. Ad cuius ordinationis observantiam,
fide sacerdotali prestita in manus ven. domini H. abbatis, in verbo veritatis
me obligo, sub testimonio virorum venerabilium, scilicet domini Berneri, s. Cuniberti
in Colonia decani, quo mediante concepta et prescripte ordinationis forma, et
domini Henrici de Virschin Stralensis capituli decani, quorum sigillis una cum
meo presentem scedulam in testimonium petii roborari, ut si sepe dicti ordinationi
contraire presumpsero, vel summam XXX solidorum, ut prefatum est, non solvero,
nisi de ipsis inducias habuero, seu per fraudulentiam ipsi conventui in suis festivalibus
oblationibus impedimentum ingero, quod per testimonium dictorum ven. virorum convictus,
transgressor sacerdotalis fidei comprober et per consequens incidam in laqueum
pene condigne et in sententiam super ea ordinatione a superiore latam, districto
excommunicationis fulmine confirmatam. Actum anno domini MCCLIII mense Martio.
Düsseldorf, St.-A., Abtei Gladbach, Urk. 22. Orig. Perg. m. 2 S. (das 3.,
des Sifridus, ab).
M.Gladbach Pf.-A., beglaub. Abschr. von 1595. D. 5.
Gedr. Ropertz, S. 213. - Bint.-M. IV, 37, (nach Gladb. Abschr.).